# ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 14

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/14

ANO. Os habet infra rostrum, medio penè in uentre, dorsum habet repandum & rostrum simum, unde & Simonis cognomen agnoscit, linguam habet suillae similem. Talísne erat Delphinus ille quem pictum ui disti? S. Omnino talis. ANO. Habétne Sturius easdem notas? S. Easdem opinor, sed cur ista tam anxie percontaris? ANO. Quia si Sturius piscis esset Delphino similis, tunc Silurus, Delphinus, & Sturius essent synonyma, & illum piscem declara rent, quem uos uocatis eyn Stoͤr. S. Quis dicit, quod Silurus sit Delphinus? ANO. Ausonius. Nam de Siluro scribit in hunc modum: Amnicolam delphina reor. Et postquam Silurum dixit magnitudine aequare Balenas marinas, addidit dißimilitudinem: Hic tamen hic nostrae mitis Balena Mosellae, Exilio procul est, magnoque honor additus amni. quasi dicat, Balenae sunt exitiales, Silurus autem nemini nocet. quod certe quadrat in Delphinum, quem scri bunt animal esse homini amicum. S. Restat dicen dum de Mustella pisce, quem Ausonius quoque in sua Mosella celebrauit. Eruditi credunt Mustellam esse piscem, quem aliâs uulgo à lambendis petris, Lampetram, teutonice eyn Lampreth/ & gallice, ni fallor, vne Lamproye uocant. ANO. Ita se res habet Syli, si modo Ausonio credimus, qui scribit Mustellam in tergo habere puncta luteo, nigro, caeruleoque distincta instar iridis, quem aliâs arcum caelestem uocant, & in medio corpore esse pinguem, & circa caudam esse squalidam & aridam: & mustellam spumarum indicijs capi, quae certe omnia arguunt Mustellam esse pi scem quem uulgo Lampetram & Lamprenam dicunt. S. Cur Ausonius nihil scripsit de Anguillis, Mu raenis, & de multis alijs piscibus quos alit Mosella? ANO. Quia ipse, utpote uates, praesciuit te de reliquis piscibus scripturum. SY. Caeterum, si libet Anonyme, canamus nunc receptui. Nam tempus est coenandi, posthac de alijs piscibus loquemur copiosius, cum nobis ocium dabitur. ANO. Tu igitur interim Vale. S. Et tu perpetuò Vale. FINIS.

---

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%99%CE%A7%CE%98%CE%A5%CE%9F%CE%9B%CE%9F%CE%93%CE%99%CE%91_(Ichthyologia)_seu_Dialogus_de_piscibus.
