Latin
3
Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem ut apud omnes homi nes extaret aliquod meae erga patrem uestrum gratitudinis ac beneuolentiae indicium, ego sermonem de quibusdam piscibus inter me &illum habitum, monumen tis literarum mandaui, &in formam dialogi redegi, &inibi uestrum patrem mecum sormocinantem indu xi, quemadmodum in aedibus uestris facere solitum memi nistis. Caeterum hanc nostram de piscibus disputatio nem uobis dedicare uisum est, ut exemplo paterno uos ad studium uirtutis inflammarem. Neque enim tantum bonis artibus studere debetis, sed patrem uestrum imitari uos decet, cogitetisque hanc paternam imitationem uobis fore omni disciplina conducibiliorem atque praestantiorem. Valete omnes in Christo. Confluentiae, ex nostra aeolia, Anno M. D. XL. nono calen. Iunij. ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ