# ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 7

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/7

Audis hîc Thedonem esse paruulam & adhuc teneram Forellam, quae postquam fuerit grandiuscula, nomen suum amittit, & Salar uocatur. Audis hîc etiam ab Ausonio Farionem dici medium inter Salarem & Salmonem, atque Farionem ab Ausonio describi in hunc modum: Fario est adultior Forella, Sa lare maior, & Salmone minor, hoc est, quae iam desijt esse Salar, & quae nondum est Salmo. S. Quas tu mihi metamorphoses narras Anonyme? A Nar ro tibi Ausonij, non Ouidij, metamorphoses. S.

---

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%99%CE%A7%CE%98%CE%A5%CE%9F%CE%9B%CE%9F%CE%93%CE%99%CE%91_(Ichthyologia)_seu_Dialogus_de_piscibus.
