# Poemata. Vol. 2 11-2

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, ORATIO CAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/11-2

Quae repetet fratrim, vox gravis una mihi est. Fulmina me terrent, me rauca tonitrua terrent, Censcia terra mei signa pudoris habet. Nunc pluvia capiti, nunc horrida grando minatur: Sapius exanimem vel levis aura facit. Nunc magis astrorum, nunc sum metuentior unda, Cagit & insanus cuncta timere timor. Omnia subscribunt offensi numinis irae, Meque, premente Deo, machina tota premit. Nuper & ad tremuli trepidabam graminis umbram, Quoque jacet frater, crimina dixit ager. Quos dabat hic gemitus moriens, exasperat Echo:

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
