# Poemata. Vol. 2 123

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, EPIGRAMMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/123

Vm rudis effossa scrutatur viscera Vesta
Rusticus, & ditem versat anhelus humum,
Eruit antiquo celebrata numismata seclo,
Nesciaque occultas dextera prodit opes.
Adspicit ignotum priscis mortalibus orbem
Insami squallens Martia Roma situ.
Invida Caesareos foedarunt tempora vultus,
Et Latios caries rasit iniqua duces.
Sordent Phoebaeae, victricia signa, corona,
Et fugiunt spatiis nomina trusa suis.
Non Prinneps vultus ostendit Nerva serenot,
Nec nativa senex ora Severus habet.
Cernitur exesâ Batavis gens Flavia lauro,
Et patrio dispar Commodus ingenio:
Helvius imperit dudum aspernatus honores,
Polluit invisis tempora cana notes.
Explicat ipse suos etiam Trajanus honores,
Atque alium post se non sinit esse parem.
Quos venerata fuit dominos urbs celsa Quirmi,
Cernimus, & nostro sceptra inimica solo.
Repperit hos Batavus, quondam quos horruit, orbis,
Vestoresque stupet Belgica terra suos.
Hos metuens aliquis speluncis abdidit atris,
Et secum voluit nomina tanta mori.
Non patitur Fortina nesas. quo claruit orbe
Italus, hoc iterum cernier orbe cupit.
Debebit nummo precium, cui Caesar amatur.
Quantula. Romulidùm praemia ductor nabet.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
