Latin
CONSTANTINVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 129
Unproofread scanNot analysed yet
CONSTANTINVM HVGENIVM. cum Itinerarii sui Italici copiam mihi fecisset. Vas tu cunque vias pedibus, sum mente secutus, Et potui peregrè lector, &esse domi. Vidimus externas nullo discrimine gentes; Nec mihi vel currus, vel fuit unda gravis. Non coram infido tremui latrone viator, Aut nocuit capiti roscida Luna meo. Visa fuit mediis suspensa periscelis astris. Illa Palatini fascia clara ducis. Nec tamen aut gressus mansere pericula nostrer, Aut fessum timidi detinuere gradus. Tecum Teutonicas etiam conscendimus Alpes, Alpinae nobis nec nocuere nives. Et tetigi Allobrogas, nec noxia nomina Rhaetos, Nec fuit infestis Adria savus aquis. Ora mihi videor Venetùm spectasse Senatus, Nec tamen absentes erubuere gena. Haec ego dum lustro Batavis tranquillus in oris, Et tua securum pagina monstrat iter, Exilii spatia ampla mei, Vir magne, tuique, Et procul à patria dißita regna lego. Vivimus extorres pariter, Superumque remoti Sedibus, in terris gens peregrina sumus. Restat iter magnum. Coelum properamus ad unum. Haec patria, hac totum poßidet aula Deum. Illic perpetui current in secula menses, Nec breve fastorum dextera scribet opus. Illic sub pedibus, tellus, mare, sidera, reges, Oppida, terra, duces, aula, Senator erunt. Quique mihi narras levium spectacula rerum, Adspicies vita non pereuntis opes. Ipse ego, dum sedes istas &limina verso, Altorius moneor jam meminisse via. In effigiem Caroli Quinti Caesaris à CONSTANTINO HVGENIO metallo donatam.