# Poemata. Vol. 2 130

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, CONSTANTINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/130

Valis laurigeras, victricia tempora, frontes
Exhibust populis urbs Tiberina suis,
Seu fusum fuit illud opus, seu malleus artis
Autor adoratos preßit in aere Duces:
Talis apud Batavos veteres Hugenius artes
Reddit, & hec seclo deteriore sapit.
Ingenium nuper torni rapuere, rotaque,
Et phialam doctae disposuere manus.
Ipsa suas stupuit formas mutabilis arbor,
Lignaque tum poterant plus placuisse sibi.
Iam coeptis animosa suis mens ista metallo
Incubat, atque novis artibus aera domat.
Dextera Praxitelis, Polycleti industria, solers
Mentor in hoc uno nunc coiere viro.
Adspice coelato nostratem Casara plumbo,
Adspice, materiam nobile vincit opus.
Quos timuit vultus Germania, Gallus, & Aser,
Quos timuit vultus Roma superba, vides.
Constantine, tibi Carolum debemus. at illum
Fingere tu solus cum ratione potes.
Scilicet ingentem qui Casara nomine reddis,
Hec titulo proprios reddis in are Deos.
Ad Ornatiss. & Matheseos peritissimum Iuvenem,

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
