Latin · Elegiac couplet
IN NVPTIAS
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 137
Unproofread scanNot analysed yet
Atque aliquid, tacitus quod veneratur amer.
His studiis Myliae repara dispendia gentis,
Et veteres soboles noscere discat avos,
Mirarique senem, quo Praeside Curia quondam
Publica pro rostris verba locuta fuit;
Mirarique senem, quo nuper vindice felix
Floruit in mediis terra Batava malis;
Mirarique patrem, qui nunc Patriaque suisque,
Qui mihi, qui Musis, Nassovioque vacat.
Illa renascentes pelago sibi surgere terras,
Et priscae videat nobilitatis opos,
Submersosque Dede, eversaque templa procellis,