Latin
PETRI CHRISTIANI BOR
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 140
Unproofread scanNot analysed yet
Ordirisque novum laetus amator opus.
(caris,
Hactenus Eois duxisti tempora curis,
Et fuit officiis India tuta tuis.
Desensique lares Phoebi massesque Sabaa,
Quaeque Moluccarum fundit opimus ager.
Publica curasti. jam, qua non publica, curas.
Et privata tibi Sponsa Venusque placet.
Extera curasti &peregrinis nota sub oris.
Nunc Sponso conjux quaeritur apta demi.
Qui victam vidit Sol, te modarante, Malaceam,
Iam videt Arctoo te recubaig rhoro.
Blandaque Christinae defigere basia labris,
Basia vel simomis invidio,. Diis.
Quae ratis Amstelias pelagi per carula merces
Vexit, amatorum jam tibi monstrat eter.
Et terras alias aperit, Cyprumque Paphumque,
Quaeque pharotratus poßidet arva puer.
Non his thura Arabum, gemmasque aut cinnama spora.
Sed tenera gratus posteritatis opes.
Seu puer Ascanius primis tibi ludet in annis,
Oscula seu matri parva Creusa dabit.
His opibus mox dives eris. sunt illa cubilis
Praemia, &hoc voto credimur esse viri.
Patritios veneror thalamos. hinc Filiae magni
Consulis, hinc frater Consulis alter amat.
Eximiique thoro fasces sociantur in uno, Laudataque diu nunc coniere domus. Non solùm vestra est haec copula. jungimur unà, Spemque suae cives utilitatis habent. Nubere, privatum est. sed cùm nupsere regentum Pignora, prasidium publica causa capit.