Latin
IN NVPTIAS
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 149
Unproofread scanNot analysed yet
Optime, tot superos inter jam Sponsus haberis. Et tuus ipsa Deùm limina tangit amor. Coelicolùm sunt festa, quibus tibi ducitur uxor. Nomina virtutum numina quaeque reor. Relligio, dectrina, fides, candorque pudorque, Haec sunt conjugii sidera clara tui, Dique Deaeque omnes. quos inter ludere vates Carminibusque adsum dicere lata meis. Distinguunt nos, Sponse, Schola. distinguimur ambe Fluminibus, geminos Amstela Rhenus habent. Sed Sponso tibi gratari, bene velle, precari, Vnius officium credimus esse Schola.