Latin
IN NVPTIAS
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 157
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen hac jam vos sit simulare satu.
Albis in insignes alibi consentit amores,
Et totam vobis se volet esse Paphon.
Lengius in Sueonum terras celeberrima vadunt
Basia &absenti perplacuere Patri,
Qui dum se sceptri curis &jußibus usque
Occupat, hos aptat latius ire dies.
Et genero Sponsam facilem, me Vate, precatur.
Quaeque loquor tacita gaudia mente probat.
Optime, non Italûm terras nec Gallica lustra
Regna, nec in longai, Sponse, vagare plagas.
In Maria tetum tua sors jam poßidet Orbem.
Qua spectasti alibi, sunt tibi cuncta domi.
Sponsa tibi colum est. quod fas tibi volvere semper Sponsa tibi centrum, cum volet, Orbis erit. Lumina sunt stella, queis te perstringet amantem. Luna, Venus tibi si quaritur, illa tua est. Terrarum sinus in gremio est. montesque mamillae,
Et fontes facient lactea membra suos.
Hoc calo, his terris habita. foecunda nepotum
Pullulet hoc ipso sidere posteritas.
Et me, qui viduus vagor &sic jactor, in Orbe
Persimili tecum vivere velle, puta.
Ad Nobilissimum