Latin · Elegiac couplet
ORATIO
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 16
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen haec eadem spes mihi certa facit.
Forsitan Assyrias Nilo mutabimus undas,
Atque alibi Euphrates, Tigris &alter erunt.
Forsan in Eoo figam tentoria mundo,
Forsan in occiduo me manet orbe locus.
Omne solum natale piis. non semper iisdem
Nubibus haeret avis, piscis inerrat aquis.
Officii parere mei est: sunt cetera coeli.
Auspiciis magni Numinis ibit Abram.
Hoc duce si tutus fuero, non ulla morabor
Damna, nec invisum pes mihi sternet iter.
Ille mihi currus, mecumque erit ille viator,
Et comes, &tanta duxque reduxque viae.
Quae mihi vox dixit; Patriis è sedibus exi;
Haec eadem dicet, qua mihi terra vacet.
Qui jubet, ut chara procul hinc à gente recedam,
Leniet ignotis barbara corda viris.
Innumerasque inter tollet mea nomina gentes,
Nec sinet aut cultus, nut sua verba mori.
Erige me non fracta Fides, da robur eunti;
Atque animo subeant altera secla meo.
Hic pereunt anni, pereunt hic regna, domusque;
Vitaque, quam miseri vivimus, ista vaga est.
Ceßit in hospitium mundus, novus advena veni;
Vespera cum fati venerit, ibo foras.
Vita data est utenda, alibi meliore fruemur;
Patria non hic est; quaritur illa milu.