# Poemata. Vol. 2 166

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, HONERDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/166

Talis in hoc, Frisii, genitor redivivus alumno. Fulget, & ex ipso funere lucra capit. Excipit exstinctum soboles erecta parentem, Excipit atratos lux speciosa dies. Si cineres, si busta, gemens si praefica sordet, Nunc comes ingentis gloria laetitiae est. Iam gemitus compescit honos, titulique dolorem Et Themis, in laudes officiosa novas. Tu, qui jura reis & magna edicta loqueris, Hoc age, ne dicant te tua jura reum. Illas sperne manus, quae dant, ut plura reportent. Nec causa, doctor, sit tibi cura mala. Ne dominis studeas fari respansa duobus, Nec limen pulsent actor & inde reus. Dic justum, seu sceptra velint spretique ligones. Paupertas zelo stet quoque tuta tuo. Iura etiam miseris majestas scripsit, & unum Divitibus pandit pauperibusque forum. Sic sanctae poteris Themidi placuisse, Feenstra. Et studium juris, relligionis erit. Sic coram magno cum dices Iudice causam, Te Pletas ultrà non sinet esse reum. In

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
