# Poemata. Vol. 2 172

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, IOACHIMO ANDREAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/172

Et coctum lentè laeta ministrat olus.
Prandeo lactucas, quas parco adspersit aceto,
Et quibus illecebras pinguis oliva facit.
Odimus hic madidas animantum sanguine carnes,
Nec teneras saevi dilaceramus oves.
Non petit insontis jugulum trux sica columba,
Aut gallina mea victima cruda gula est.
Pythagora norma solis hic vivitur herbis,
Nec mea barbarico mensa cruore madet.
Hic ego versiculis horas distringo, meaeque
H spitis optato parcius ore fruor.
Tessela cum vestros intrabit magna penates,
Tessela cum vestrum sollicitabit ebur,
Tessela cum docti referet tibi carmina Taßi,
Tessela cum dicet, quid sit amare, Tibi,
Tessela cùm virides nectet de fronde coronas
Atque artes cupiet promere docta suas:
Accurram, viduaeque manus amplectar amicè,
Basiolumque tibi Tessela blanda dabo.
Rasiolum, quod Iuno mihi, quod Cypris & ipse
In coelis magrus Iupiter invideat.
In masculos versus

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
