Latin
ANNAE MARIAE
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 174
Unproofread scanNot analysed yet
Haec socia petulans Phyllide Faunus amat.
Hic Corydon, hic apta viro Galatea procatur.
Et grave fastidit virginitatis onus.
Alma Cores circum tumidis se tollit aristit.
Triptolemus totis luxuriatur agris.
Ipsa Pales herbas pocori, lac sufficit agnis,
Atque aries tanti dux gregis agmen agit.
Turgida fecundis Pomona virescit in hortis,
Et niveum verno pingit honore caput.
Flora nitet, foliisque suos inscribit amores,
At Venus in propriis haeret amica rosis.
Quas dum moesta videt, veteres reminiscitur ignea
Exitioque dolet pulcher Adoni tus.
Lenes aequoreis descendunt cellibus unda
Et streperis torrens labitur inter aquis.
Torrens Naiadum labor &nutricula somni,
Quo cupiat cerni nuda Diana sibi.
Nec procul Arctois Tethys admurmurat undis,
Nereaque amplexis basiolisque fovet.
Fundit Tya lacus &priscam verberat urbem, Quae vetus à Bavarùm nomine nomen habet. Haec inter, venerande senex, dum numina vivis,
Et senio donas otia tuta tuo,
Dum spectare tuos concedis Vatibus hortos,
Et tuus Aoniis rivulus exit aquis,
Vive diu. nec enim fatis concedere sas est,
Cujus habent cunctos rura beata Deos.
Ad Senatorem