Latin · Elegiac couplet
HONERDVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 177
Unproofread scanNot analysed yet
Hortulus, &Pelopum more talenta locat.
Invenit in foliis miros sacundia sensus,
Et loquitur florum verba superba pater,
Scipiadasque Duces &tanta vocabula jactat.
Et venit in partes discolor Otto novas.
Quin numerat, qua luce cadat, qua creverit;
quae
Fecunda trudat pignora matre solum.
Dediscit textrina suas, quas nverat, artes.
Caußidicus non vult floris amore loqui.
Cum fabro lapicida vacat. delirat arator,
Et mediis fullo segnis oberrat agris.
Nauta ratem damnat. pereunt tot munia civi.
Dum furor hos omnes unus &error habet.
Scilicet in vili crescunt sestertia testà,
Et multum ignavis, ditibus esse licet.
Quae dum cuncta videt fallax Rhamnusis in hortos
Exspuit, &dominos perdidit una suos.
Et flore precium &cunctos decußit honores,
Depositumque Deùm nobile, vile fuit.
Mutantur cum flore togae, textrina, labores,
Et resides lassat sordida lana manus.
Tum ridens ait; ò cives, flos vota fefellit,
Non alia est fluxi scena futura boni.
Excidit è precio flos barbarus. excidit aure,
Qui stolida dives condicione fuit.