Latin
IN NVPTIAS
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 184
Unproofread scanNot analysed yet
Frondes inter amet, quisquis amare volet.
Seria scribe domi &pleno discussa Senatu
In tabulas alibi publica verba refer.
Illic nota fides patribus, prudentia, virtus,
Et partes obeat dextera docta suas.
Ruri sterne thorum, ruri tibi debeat Anna,
Omnia sunt illic lusibus apta magis.
Hic hic terra ferax &tot nutricula frugum
Conjugibus mira fertilitate praeit.
Ambulet in clausa Consul vel Episcopus urbe.
Liberior patulo sub Iove sponsus eris.
IN NVPTIAS
DANIELIS ARMINII
MEDICI. Egerat Arminius medica secreta Minerva, Et res Hippocrati sex placuisse suo. Has inter Venus alma fuit. Tu blandula, dixit, Tu mihi natura silia prima places.