Latin
ROCHVM HONERDVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 191
Unproofread scanNot analysed yet
Magne virùm, jocus est, quodcunque hic degimus aviLudimus. est scenae pars sua quisque sua. Quod fumus, haud sumus. aut saltem male credimur Longe alios species ambitiosa facit. (esse. Vexamus, vexamur. amat serviliter alter. Quemque amat hic, studiis omnibus ille fugit. Non una est persona soro. difforme theatrum est. Et partes obeunt livor amorque suas. Hic calamo, ferit ille manu. sunt bella potentum, Ipsa piis etiam fratribus ira subit. At mihi mens istos inter secura labores, Blanda serenatae tempora pacis agit. Nec pugnare parat. silet aternumque silebit. Hoc quoque quod sileat, se siluisse volet. Quod non ira valet, peraget tranquilla potestas. Heu malè discordem Maenada Manas agit. Aut formidato Pentheus occurrit Oresti, Aut ruit in Bacchas Baccha cruenta suas. Cum crepitant nimbi, tumidum cum murmurat aequer, Fluctibus &nimbis obstrepuisse furor. Displicuisse malis, laudi est. quae recta putantur, Crede mihi, paucis perplacuere bonis. Et licet hic justas aliquis mihi suggerat iras, Et rigidas repetant ille vel ille minas, Quamvis ultores spirent responsa libelli Et vindicta novum mascula dictet opus: Te sequar, ô venerande senex, quem dira cicuta Sustulit &patriae vis scelerata suae. Vicisci me Stoa vehat, vtit ferre, quod agrum est. Illa manu calamos excutit una meos. Iam sileo. at tibi si videar dicenda silere, Do veniam, pro me fas tibi plura loqui. Nobilissimo Viro