Latin
IN NVPTIAS
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 201
Unproofread scanNot analysed yet
Nec cupis afflicto sava pudore mori.
Sed dici pudibunda minus gaudesque cupisque.
Basia, non gladios, vis tibi nupta dari.
Virginitas ratione perit. vis effera Regum
Battavia dudum finibus exul iit.
Nubis &insonti se libertate cubile
Asserit; &pateris libera Sponsa virum.
Non tibi nunc ultor Brutus, non ira mariri
Expellet regnis impia sceptra suis.
Hic potius rapto multus conviva pudori
Annuet, &grates dicet amica Venus.
Longè alia hic thalami facies. candorque filesque, Et probitas Sponsos relligiosa facit. Hac novit Bamastra, patris matrisque voluptas.
Quae vestris miscet gaudia basiolis.
Hic tibi plus latis taurus mugitibus auras
Verberat &plus jam vaccula lactis habet.
Plus Corydon &Nisa furit. tibi rustica ludit
Fistula; &lexus blandaque vincla canit.
Vivite, &in primis dum vernat amoribus aetas, Dum sobolis vobis spem facit acer Hymen; Si tantum est oti, vobiscum hac volvite, Sponsi, Gratam conjugibus saepius esse moram.
IOCASTAE &TRYPHOSAE
NVPTIAS,
De quibus Rhadamanthus mollior
latius loquitur.
TIrginitas geminis periit malè rapta puellis;
Haec Tryphosa dolens, illa locasta fuit.
Pragreditur paßis moerens Tryphosa capillis,
Et rigidas spirat sanguinolenta minas.
Vult Iuvenem praefracta mori. stant lictor &ensis. Haec, ait, haec rapti poena pudoris erit.