Latin
TRYPHOSA
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 203
Unproofread scanNot analysed yet
Atque uni doluit succubuisse viro.
Attamen in facto miserae distamus eodem,
Et mihi culpa rei creditur esse minor.
Qui modo me rapuit, cuperem nunc esse maritum
Osculaque hac possem conditione pati.
Si nimis insano juvenis sum laesa furore,
Corriget hunc placidi lex veneranda thori.
Nec conjunx patiar nolens, quod fecit inique,
Cum, nondum facto conjuge, virgo forem.
Quae mihi fama labat, tedae reparate jugales,
Damnaque compensa virginitatis Hymen.
Quae cupit humano mulier se sanguine pasci,
Heu mihi, quam sexu dißidet illa suo.
Femina sum, flecti facilis, blanda arbitra legum. Lenga viris, nobis aptior ira brevis. Non cupio, Tryphosa, mori, qui lasit, amantem.
Illa tuus factus crimine &ille meus.
Si vis in geminas discerpi corpora partes,
Non erit ille meus, non erit ille tuus.
Si totum stricto juvenem vis ense feriri,
Pars mihi qua fuerat debita, nulla mihi est.
Hoc satius, totum luvenem mihi cedere. Iudex
Annus, &ingenium plus muliebre proba.
Sum polluta. tamen voniam debetis amanti.
Natura vehemens crimine peccat amor.
Sum polluta, velim nunc impolluta vocari.
Sponsa scelus vultu diluet omne suo.
Hinc hilaris, redimita, nitens &comptula veni;
Conveniunt thalamo gaudia, non tumulo.
Audiit, &,votis Iudex contraria vota
Dum videt &dubium partibus esse reum,
IVDEX.
Virginei, dixit, raptor sceleratus honoris
Debuit exemplo, crimine, lege mori.
Flagitiumque duplex poena graviore rependi,
Bisque reus stupri, bis quoque posse mori.
Non sinit hoc res ipsa. vetat sententia dispar, Quae Tryphosa tua est, quaeque Iocasta tua est. Vis Tryphosa mori, quem vis superesse locasta.
Vtraque pro rapto justa pudore petit.
Hac urget voces &legis verba severae;
Altera sed famae plus studiosa sua est.
Emollit dubiam facilis clementia mentem.
Incolumique datur Sponsa locasta viro.
Et quae moesta dolet, rapto, Tryphosa, pudore, In medio coetus invenit illa virum. Iamque ambae thalamis, ambae laetantur amando, Vnaque non sonti nupsit, &una reo.