Latin
IN NVPTIAS
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 207
Unproofread scanNot analysed yet
Et patriae loquitur verba severa suae.
Hos ego Pontificum mensis regumque Ducumque,
Hos ego Casaribus praeposuisse queam.
Omnis festivis majestas cedit amicis.
Hos ubi Barlaeus poßidet, illa jacet.
Funde merum. siccos calices odere poëtae.
Et Cereris Baccho munera junge tuo.
Funde Deos nobis. &dic: o coeca vetustas;
Quae quos esse deos credidit, ipsa bibit.
In mensam Anatomicam.
CTernitur &toti prabet spectacula mundo,
Qui jacet afflicta conditionis Homo.
Exponit nudos miseris mortalibus artus,
Et quia peccati labe, pudore vacat.
Mensa Thyestaeae similis stat cruda, rotatque
Corpora, flagitiis, irrequieta suis.
Frons, digitus, ren, lingua, caput, cor, pulmo, cerebrum, Ossa, manus, vivo dant documenta tibi. Adspicis hîc coram sanum quodcunque vel aegrum est, Et mala natura deficientis habes. Quo vitio pars quaeque ruat, qua lege resurgat,
Discis &humani fata stupenda fori.
Huic gula, vel funesta fuit malesana libido.
Hunc furor, hunc pota perdidit humor aqua.
Mille modis morimur, nec causa ladimur una.
Nunc mare, nunc tellus, nunc gravis aura nocet. Quae nos cuncta fovent, obsunt elementa saluti. Et vario vitae rumpitur hoste tenor. Haec cum defunctis lustras spectator in extis, Disce Deo sospes vivere, disce Tibi.