# Poemata. Vol. 2 212

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, IN OBITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/212

Cornibus insurgens Aries dum fronte minatur,
Pugnaces prohibet fratribus esse manus.
At qui pandit humum Taurus, Parnasia pandat
Atria & ingenii liberioris opes.
E Geminis si Castor equis, vel gaudeat armis,
Nemo tamen Pollux aut velit esse pugil.
Hi sunt Tyndarida, quorum concordia monstrat,
Non alia fratres vos quoque lege dari.
Cancer in excelso radiant sublimis Olympo,
Illustrem vobis monstrat ad astra viam.
Magnanimos acuat Nemeae leo. nolit ephebes
Virgo Themis semper virginitate frui.
Libra pares omnes videat virtutibus. annis
Posterior, studiis gestiat esse prier.
Scorpius Antumnos faciles promittit, & una
Vos animi fructus, corporis ille dabit.
Thillyrides Chiron magni praceptor Achillis,
Imbuat armorum relligione viros.
At cum se gesido iux contrahit in Capricorm,
Tot diffusa boni semina quisquis amet.
Quet coelum vobis facibus, quot signiser ardet, Tot patriis omnes dotibus este pares, Phoebe, quibus pueris tu sidera dirigis, illos Belga sibi natos credat & esse tuos.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
