Latin
BEVERORVM ELOGIA
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 218-2
Unproofread scanNot analysed yet
GVLIELMVS de BEVEREN,
Dan. F. Guliel. Cons. N. Senator.
Ontinuat veteres Beverûm Gulielmus honores,
Et genus à prisca nobilitate capit.
Quae Bavaros Fortuna Duces, exercuit illos;
Et Comites potuit demeruisse sibi.
Praeluxit Rudolphus Eques, titulisque nepotum
Praetulit &stirpi Martia scuta suae.
Bellaces nostis Frisii; cùm sceptra Batavûm
Asseruit tantae provida cura domus.
His noster se tollit avis. hac inclyta gaudet
Stemmata non dubio se tetigisse gradu.
Quin. Doctrina comes claris natalibus ivit.
Hoc majus precium credidit esse sui.
Ille tuus meruit dici, Durdrechta, Senator.
Cui tua libertas debeat, ille fuit.
Huic debes obsessa viro. Brabantia cùm te,
Et signis premerent undique castra suis.
Quod si Burgundo laus est placuisse Philippo,
Et voluit civi Dux Bonus esse bono:
Exemplum cape posteritas. bella inter &arma
Et mediâ Patriae profuit ille togâ.
Pro Belgis pugnent alii. qui tempore duro
Pugnanti Batavo consulit, arma juvat.
I1. GV
II.
GVLIELMVS de BEVEREN,
Iacobi F.
Erserat Australes funestis fluctibus agros
Totque ferox latè sorpserat unda lares.
Deseruêre domos Satyri; trux undique Neron.
Vndique crudeles incubuistis aquae.
Quaeque solo nocuistis aquae, tot stemmata juxta, Et veteres undis occuluistis avos. Emersit Beverùm genus, Oceanique furores Sprevit &aequoreas stirps generosa minar. Hic vir, hic est, qui certa sua vestigia gentis Vindicat, &satis eximit illa suis. Arcta nimis patria est. Asiam perlustrat &urber
Pressa peregrino Barbara regna pede,
Ilium,
Pergamaque, &quondam Priami domus,
(ingena
Inter Achilleos diruta Troia rogos.
Calcati Solymae colles, venerandaque Christi
Limina, quae passum detinuêre Deum.
Excepit reducem Batavus, totque inter honores
Secretis voluit consuluisse suis.
Austriaci caluere Duces, &Saxonis Aula.
Iamque domi potuit, jam placuisse foris.
Tu Durdrechta potens sidus venerare sepultum,
Nec cineri cupias nolle favere pioHoc precio moeret Probitas. tunc posthuma gliscit, Cum famâ grata posteritatis ovat. k. 2 III. COR