Latin
D. GVILIELMI BORE
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 236
Unproofread scanNot analysed yet
Obstupuit regina poli, Scritosinnus amavit,
Lappioque his nequiit vocibus esse ferex.
Ensifer Orion strictum tibi condidit ensem,
Et certam pugnax Vrsa spopondit opem.
Gustavi se terra tibi devovit &aquor,
Tutaque non uno Belgica rege manet.
Auriacis secura domi gens vincimus armis,
Invictosque foris purpura crebra facit.
Maxime Boreli, tua quid sacundia poßit,
Discimus, &sceptris, te praeeunte, loqui.
Nestore te, sacra solvit se lite Visurgis,
Bremaque pacatum coepit habere Ducem.
Nunc etiam Gothica repetunt sua federa rupes,
Et tibi quod longè debeat, Arctos habet.
Quod facimus, suasisse tuum est. legatus ad axem Eloquio fulcis arma Ducesque tuo. Sic stamus Batavi. nam quod non perficit ensis, Aut fera Mavortis dextera, lingua facit.
IN OBITVM Nobilissimi praestantissimique Iuvenis,
HENRICI PLOOSII ab Aemstel, in Galliis peracerba suis morte exstincti.
Allia, quae nostris uniris foedere terris,
Et Batavo validam porrigis una manum,
Quae bellum commune geris, fortisque Philippi
Arces à sociis arma minasque tuis;
Cur immansueta Belgarum in pignorae Parcae,
Inque tuo savit trux Libitina solo?
Cur rapis heroum sobolem &surgentia nobis
Sidera, Battaviae fulcra futura mea?
Amsteliae stirpis juvenem cur invida tollis,
Et cupis his fatis illachrymasse patrem?
FadeFaederis hac pars est, tantos servasse nepotes,
Et patria dignas asseruisse domos.
Peccasti. luctum genitor vix decoquit. ipsa
Quod de te genitrix moesta queratur, habet.
Hac tamen, hac magnis prabe solatia damnis,
Et fncili crimen, Gallia, solve modo.
Si Pietas augusta tibi delubra recludit,
Hac pia defuncti corpora sede loca.
Si templum Probitatis habes, hoc fornice bustum
Virtutis referat pramia justa sua.
Si sacros reserat fulgens Astraa recessus,
Hac quoque sint illo limina clara rego.
Si placidas aperit generosa Modestia portas,
Hic generosa, precor, molliter essa cubent.
Si spes, si pandit superis Sors lata penates,
Aede sub hac cineres Spes bona, Sorsque colant. Aut si quas habitat, Pallas tibi condidit arces, Non aliis claudi nobilis urna potest. Omnibus his condi meruit penetralibus, in quo Certatim juncta tot viguere Dea. Sic, Pleosi, tibi fata favent, virtutibus ut jam Exstinctis etiam congrua reddat humus. Ad Amplissimum, humanissimumque Virum