Latin
D. IOHANNEM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 238
Unproofread scanNot analysed yet
Et matutinae tot modulantur aues.
Est canibus statio. pendent cassesque dolique
Betiaque &miseris tela parata feris.
Iupiter hac socia vellet Iunone vagari.
Hic juvenis Daphnen optet Apollo suam.
Tyramus &Thisbe cuperent his vivere tectis,
Contiguasque velint hic habitare domos.
Omnia, Lote, tibi dedit indulgentia coeli,
Et tua nunc inter rura beatus agis,
Hac discis debere Deo sine numine tellus
Horret &aetherea sertilitatis eget.
Quid loquor? una deest &blanda penatibus uxorQuàm miserum in viduâ dicere jura domo. Turtur habet sociam. Iudit cum passere passer. Et sua magnanimus gaudia gallus habet. Vimum vitis amat. pisces sine lite mantam. Flexibilisque hedera brachia jungit amer. Quae tua sunt, paßim praeeunt. spectantur ubique Oscula. num Dominum sas erit illa sequi?
ITER
Per Trajectinos, Batavorum Insulam &
Sicambros.
Ix roseos terris Titan patefecerat ortus,
Sidereasque dies truserat alma faces;
Et portis effusa frequens cum Phyllide Thyrsis,
Lanigeras post se mane trahebat oves:
Cum thalamis excita suis insignis Aleida
Surgeret &socio vate pararet iter.
Ivimus. at duce Nieudalio, cui pulchrior uxor
Sollicito tenerum ventre ferebat onus.
Sic
geminum par pracipites vexere quadriga,
Et quadrupes frenis mollibas ivit equus.
Linquimus à tergo portas murosque domosque,
Et patulis late panditur orbis agris.
Adspicimus rutilo radiantem lumine Solem,
Quodque serenato fundit ab axe jubar.
Et totum immenso suspensum fornice mundum,
Et nitidum pulsa nube patere diem.
ndique frondifera volucres ex arbore, nostris