Latin
ORATIO IEPHTHAE
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Turpius est Domino vota negasse suoSi natam mactare nefas, cur busta rogumque Thariades nato conficit ipse suo? Iusserat omnipotens: sed me quoque reddere vota Iußit, &hac magno vota probata Deo. Illius obsequium sero celebrabitur avo: Nunc etiam mundo nostra probanda fides. Quod vovi, scelus esse scio: sed vovimus illud; Vovimus, &voto nulla medela meo est. Dum miser atque orbus vivo, mea vita scelesta est, Dumque scelus praesto, sum magis ipse miser. Quod facio, patior facinus: caedensque trucidor: Mortua tu, Iephtes hostia viva cadam. O utinam, tunc cum bello succumberet Ammon, Hostili genitor caesus ab ense forem. Non jam barbarici spectator funeris essem, Ingemeretque meis flebilis ara malis. Nec, si me reducem mersissent tartara patrem; Stultitiae lueres pramia dira meae. Phoebe tuos, vestros absconditè sidera vultus, Nec videat soedas lux speciosa neces. Ite procul famulae; satis est spectare parentem, Solus ego tanti funeris author ero. Da veniam Iudaea mihi; patriaeque, tibique, Hoc etiam constat tuta cruore salus. Quid genitrix iratadoles? tibi debeat illa, Debebit patri plus tamen illa suo. Nata tua est? magis illa mea est. ego perdere possum Qui genui; nostri filia juris erit. Si renuas, me perjurum amplexare maritum: Si renuas, facies me magis esse reum.