# Poemata. Vol. 2 24

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, ORATIO IEPHTHAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/24

Cur aliquid dixi? cur lumina noxia feci?
Et victrix titulos polluit hora meos?
Teque Deumque inter dubius decernere cogor;
Impius, an cupiam perfidus esse pater.
Si peragam promissa; meis mactabere jußis:
Et dilecta mihi victima nata cades.
Si Domino promissa negem: perjurus habebor.
Et repetent nostram numina laesa fidem.
Altera lex sobolem, commendat & altera votum.
Et gemina pietas lege, quod odit, amat.
Te mactasse odii est, te non mactasse savoris;
Hic illic species relligionis inest.
Lex sobolem mactare vetat: sed vota reposcit:
Sic premit ambiguus pectora nostra dolor.
Irrita vis faciam, quae vovi nescius? at me,
Inconsulta licet, solvere vota decet.
Irrita vis faciam, quia vovi turpia? multò

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
