Latin
D. IOHANNEM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 241
Unproofread scanNot analysed yet
Mox dum coena levis nobis mensaeque parantur, Adfuit è medica vir quoque gente bonus. Qui propius pulchrae se jungere coepit Aleida, Vtque viri mos est, mollia verba loqui. Sed matutino rapti per Geldrica curru Iugera, disperiit vix benè coeptus amor. Dum per rura vehor, (credas) terrorque paverque Nec vanus circum me metus hostis erat. Sed risere metum comites, timidoque poëta Illusit lepidis suavis Aleida jocis. Vrbs jacet ad Vahalim, priscis celebrata Salinis, Illa juventutis prima magistra meae. Quae patrios servans cineres &busta meorum, Immemorem nunquam me sinit esse sui. Ivimus hac, notamque mihi peragravimus urbem, Et loca Cantabricum nescia ferre jugum. Trajicimus Vahalim reduces Leccamque, per agros Currimus, &totum mente tenemus iter. Oscula quàm memini, (non sustulit oscula ventus) Singula stant animo nunc inarata meo. Quàm memini voces (nec enim nocuere quadriga) Quas mea mellifluo fudit ab ore Chlöe. Quàm memini tactam sine vi, sine crimine dextram. Quàm memini tactas, sed sine labe, genas. Illa Niendali tibi gaudia debeo. testis Sera licet nostrae sit mea Musa viae. Quicquid diximus unanimes, &secimus omnes, Tandem etiam, vatem commemorasse, juvet. Gratiarum actio ad nobilem Dominam IOHANNAM à ZYPESTEYN, Nobilissimi Viri,