# Poemata. Vol. 2 268-2

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, IN NVPTIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/268-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/268-2

Sceptra favent, studiisque favet genialibus aether. Haec sunt conjugit prospera signa tui. Et si quod vatis precium est, nos jungimus istis Vota poëtarum dextera Numinibus. Ambiat Haraldum laetis amplexibus uxor, Basiolisque neget posse carere tuis. Tu quoque, dilatis Sueonum, suavißime, jußis, Ne numera sponsae basia, funde lubens. Si nimium gelida & rigida est tua Suecia, cautè In Batavis astro servidiore cales. Et dum Regales committunt praelia partes, Praelia jam terra, jam metuenda mari, Vos geminos thalamus, concordes lectulus abdit, Et speciem belli nil metuentis habet. Hic hominum in terris furor est. Mars, oscula gliscunt. Incubat ille ferox Regibus, haec tua sunt. IN NVPTIAS Ornatissimi doctissimique Viri D. STEPHANI vander HAGEN, I. V. D. Et lectissimae eximiaeque Virginis MARIAE REAEL. Ptima qua toties Virgo, puerilibus annis, Tempora fecisti candidiora mihi, Cum gravitas hac nostra tuo penderet ab ore, Attonitusque suo carmine staret Amor, Gratiaque in labris (memini) facunda nataret, Et summos traheres blanda puella Ioves: Tunc ignota tibi poteras, dulcißima, fari, Et Venus insonti fabula saepè suit. Tunc Phyllis, Cassandra, tibi cantata revixit, Et placuere tuis nomina ficta jocis. At nunc se veri testem Barlaeus amoris Praebet & à grato carmina vate refers. Seria jam loquimur Sponsae. mentita facessunt Oscula, & ad Veneris limen adulta venis. Et jam vera probas, quae quondam ficta probabas, Laectaque amatorum pagina, tota tua est. 270 C. BARLAEI ELEG. LIB. I. Iam quid tela, faces, jam Sponsa Cupidinis arcus Discis & officiis Cypridis ipsa vacas. Dum Sponsus partes Daphnis, tu Phyllidis imples, Inque Cupidinea luditis arte pares. Interea circumvolitat gens omnis amorum, Inque tuo gaudet pulchra juventa thoro. Et tenerum quodcunque, recens, imbelle, venustum Invenit, & quicquid triste, senile, fugat. Verna nitet facies geminis, facundia verna est, Vernantes oculi. nil in amore grave est. Talis juncta fuit Sappho formosa Phaoni, Non alio vultu nupta Creusa fuit. Aemula se Paphiis acuit servoribus astas, Et Sol à vestro concipit igne fucem. Sic Superos attingit amor. Geminisque sub ipsis Hagius exuviis virginitatis ovat. Conveniunt doctrina, Themis, probitasque pudorque, Formaque praeclarae semina mentis amat. Scilicet his sobolem dabitis virtutibus ambo. Et pater in natis conspiciendus eris. Tunc aliquis dicet, Maria frons ista, parentis Ista, resert oculos ille vel illa tuos. Ha. sunt cenjugii voces, haec pramia lecti, Illa suo genitrix personat ore Venus. Vivite felices & ab ipso discite vate, Illecebram flamma nubilis esse meram. Vivite concordes, & veram credite vocem, Quod facitis, quandam perplacuisse mili. C. BAR

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
