# Poemata. Vol. 2 27

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, EPISTOLA AMMONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/27

Matribus? haec poterit cura nocere tibi.
Si fratris te terret amor, vetitique hymenai:
Non aliter frater, quam peregrinus amat.
Eripe fraternum mihi nomen, & altera finge
Nomina. saepe sibi somnia fingit amor.
Quos horret natura thoros, invidit amanti.
Nec tibi quae genitrix, haec fuit una mihi.
Est pater ambobus non alter, at altera mater.
Hoc ergò poteris non soror esse modo.
Quae vetuit nostros lex inviolabilis ignes,
Dat veniam jußis saepius illa suis.
Callida magnanimum quondam Thamar arsit
Iudam,
Et tamen hic illi tunc socer, illa nurus.
Ipse pater thalamos Vriae conscendit adulter;
cur mea, cur juvenum crimma tanta putas:
Haut puduit Lothum natarum amplexibus abdi:
Affinis tali non mea culpa malo est.
Regia res scelus est; levius peccare putatur,
Augusto quisquis sanguine natus erit.
Scilicet haec teneram comitantur fata juventam. Nec possum flammis non caluisse meis. Cogor in obsequium Veneris, te cogor amare, Imperat arbitrio tuque furorque meo. Si formosa fores minus, en, minus Ammon amarem, Audacem vultus me facit esse tuus. Audacem faciunt gressus, & eburnea colla, Quaeque meo cupiam membra jacere thoro. Vidimus Hebraas, sed non placet ulla, puellas.
Femina prae Thamara sordida quaeque mihi est.
Aut mihi te cupiet jungi fortuna, vel artem
In vultus frustra contulit illa tuos.
Da breve saevitia spatium; lenire furorem
Sola potes, nostri sola medela mali es?
Non decet invita fieri, quod dulce volenti est.
Armatas fugiunt oscula blanda preces.
Si fratrem redamas, pergam te frater amare,
Si renuas, forsan pejor amator ero.
Quod nequeo precibus, docto tentabimus astu,
Crede soror. valde est ingeniosus amor.
Et licet incuses, fuerisque irata minanti,
Nil moror, in tanto crimine fructus adest.
Damna libens patiar. nostras veniemus ad artes; Iratâ satis est posse sorore frui.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
