# Poemata. Vol. 2 29

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, MATTHIAM OVERBEKIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/29

Luxuriat latis barbara Persis agris.
O quoties doluit Rhenus, qua barbarus ibat!
Ponitur ad patrios barbara praeda Deos.
Est quos saevities accusat barbara; sunt quos
Naufragii damnis barbara Syrtis alit.
Barbara Romana discußit verba loquela,
Reddidit & priscas Valla latinus opes.
Turba, Camoenarum Phoebique perosa lepores.
Nec quibus ingenium mite Minerva dedit,
Crudelis, nullaque ferox placabilis arte,
Barbara Palladris creditur esse viris.
Pannonios crebrò populantur barbara fines
Agmina, Cascreo gens inimica solo.
Littera frendentis rabiem testata moloßi,
Bis mansueta tuum Barbara nomen habet.
Littera quam patulo gens Dorica clamitat ore,
Pandit vocali ter tua verba sono.
Barbara regali celebrat convivia luxu
Magnificas jactans Persa superbus opes.
Barbara Idumaas jugularunt agmina cunas,
Barbara dum jussus miles in arma ruit.
Barbarus has segetes & culta novalia miles,
Et Melibaee tuos depopulatur agros.
Barbara crudeli satiantur viscera pastu,
Barbaraque Indorum funera ventre latent.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
