Latin
ORATIO DANIEL
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quot miser à nostris speraverat oscula labris, Vulnera tot validae certa dedere manus. Quique meo caluit modo vespertinus amore, Iam calet, atque suo membra cruore fovet. Arsit amans, nos slagrantes restinximus ignes. Quaeque caput, pariter sustulit ira faces. Dum mihi philtra parat, mihi dum propinat amator, Funus amatori femina saeva paro. Fsset ut officii merces celeberrima tanti, Et veniens, abiens, hospes &hostis eram. Quemque thorum mecum Princeps preßisset iniquus, Solus, &inselix, exanimisque premit. Ἀκέφαλος mediis Venerem jam quaerat in umbris, Atque aliquam ex imis manibus Assur amet. Non mihi Manaßis subiere oblivia chari; Dum putor Eunucho sordida, casta sui. Nec precio venalis eram, nec veste, nec auro: Et tamen haec prabitas dissimulanda fuit. Integra fama mihi est, vici sine crimine Medum, Nec laesi titulos ille pudoris habet. Peccassem fateor, si delinita fuissem; Nunc volui verbis pondus abesse meis. At corpus scelere intactum, pectusque pudicum Cum mihi servarim, perdere verba love est. Peccavi mentita? sui mentita tyranno: Hoc dudum Phariae me docuere nurus. Cui nocui mentita? Duci. sic vicimus hostem. Haec bona sunt dubiis anteferenda malis. Patria salva mihi est: tota est Bethulia sospes; Discedent muris impia castra meis. Hac dixi mercede aliquid, quod dicere nollem Libera: sic culpâ lingua carere potest. Causa subesi facto, causâ mentimur honestâ, Invidiam noxa detrahet illa meae. Isacidae laudate Deum, puerique, senesque, Et celebrent ausus secula sera meos. Clara fuit Deborae virtus, plus fortis Iaët, Accedam tantis ultima nominibus. Vos illud librate caput, procul horreat hostis: Et discant dominum castra timere suum. Inveniet reliquam, partem dum spectat ademptam Barbarus, &lacero Principe terga dabit.