Latin
CONSTANT. HVGENIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 311
Unproofread scanNot analysed yet
Est, cui perennis foenerat famae decus
Germana Pallas, &perunctus fecibus
Tumultuantis vultus ultor Velsii.
Fuit Secundus, quem venusta, quem jocant
Neaera blandis vellicavit osculis,
Suusque Latias traxit in Musas furor.
Sunt queis suaves Sequanae placent Dea,
Ligerisque Siren. cuncta conceßit tibi
Natura solers, dum quadruplici sono,
Apollinaris plectra barbiti quatis.
Sic altiores usque spiritus gerens,
Affaris omnes, Belgiique terminis
Exis poëta, nunc Latinorum Albulam,
Nunc blandientis pocla Matronae bibens.
Mox te Britannus verba conantem sua,
Et cernit Auson, Italoque Vandalus
Permixtus ori. nulla non civem suum
Te terra credet, nulla non vatem colet.
Quò plus laborum restat, &se latiùs
Diffundit Helicon, impetus urges tuos,
Novâque laudis pectus accendis face.
Nec scire non vis, scire quod quisquam volet,
Qualis per alta montium cacumina,
Libyaeque valles impotens sui ruit
Ferox leaena, cui perurens Sirius,
Aut cura raptae prolis indomabiles
Accendit iras. illa fontis limpidi
Vestigat ortus, omne scrutatur solum,
Nec antè cessat, quàm repertus dispulit
Insanientem Nilus aut Nigris sitim.