Latin · Hendecasyllable
ADRIANI TOLLII
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 331
Unproofread scanNot analysed yet
Fecit prandiolum mihi minutal,
Pulmentum petasoque jusculumque
Ovi sorbilis optimum liquamen.
Vel cervix bovis impigrè saliti,
Aut buccella recocta braßicarum.
Nunc sordent vetera. &procax palatum
Spernit fercula pristini saporis.
Tet perdicibus efferata mensa est.
Et cara fumet esuritione
Venter prodigus. ardeas, palumbes,
Pavos somniat atque Phasianos.
Sic peccare facis tuum poëtam,
Et leges malè subruis culina
Hoofdi splendide. si tamen jocantem
Barlaeum sinis eloqui, quod optat,
Fac, peccem semel hoc modo quotannis.