# Poemata. Vol. 2 332

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, PASSER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/332

Perennis Hoosdi; quae Diana, quis Deùm,
Quis Arcas altis educatus in jugis,
Quis Pan Palesve vel rapacior puer
Te mollicellae Bartelottae vendidit.
Vt invidendo viveres passer sinu,
Vt invidendum tangeres passer genu,
Vt invidendam permeares dexteram,
Stares sinistra, cum voles, & saltibus
Totam pererres parvulis puellulam.
Quod nec Menalcae, non Adonidi licet,
Nec hoc vel illud expetentibus procis.
Tu lene rostrum conscius modestia
Propius pudicis admoves labellulis,
Primusque labra virginis devirginas
Amator audax. tu suavis sputuli
Exsugis undam, & ore de purißimo
Mel, nectar ipsum & dulcius quid imbibis.
Tu vectus humeris hajularis, & tibi
Videris Isis esse, major virgine,
Major decora matre. Tu sub auribus
Cies susurros, & salacior licet,
Tamen verendis mußitas hartatibus
Castos amores. Tu genis vicinior,
Quas esculari vellet aula pronubus,
Aut Indicarum dives haeres mercium,
Basiola figis, & caves prudentior,
Ne ladat unguis lacteas asper genas.
Tu flammeos & amabiles ecellulos
Coram tueris, & vagum tibi caput
Obvertis illis, teque passer passerem
Vides in illis, & stupes passerculum
A te teipsum diligi forventius.
Miraris illic vitream tibi domum
Ceßisse Divos, & palatium dari
Charitum tabernam, qua latere mavelit
Vel Pyramus, vel ipse mersus improbis
Leander undis, vel Phaon formosior, Vel dux Achilles, aut amater Lesbia. Tu dum per orbes gemmeos laetus salis, Quos dis Hydaspes alveo vomit suo

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
