Latin
PASSER
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 333
Unproofread scanNot analysed yet
Altoque solers Indus invenit mari,
Mordes, remordes; trritisque morsibus
Iras feroces excitat mendax Ceres,
Famesque duris ludit in lapillulis,
Vexatque semet; nec, quod optat, accipit.
Petit, fugitque; dimovet, quod admovet,
Spretum reposcit. fallit alitem color,
Teresque gemma. deficit prudentia,
Vt jam Susanna credat esse passerem.
Tu lectulum audes, innubasque scandere
Lecti columnas. pervagaris omnia,
Vbi Bartelotta detrahit vestem sibi,
Vbi Bartelotta languidum ponit caput,
Vbi Bartelotta melle reclinat latus,
Vbi Bartelotta blanda claudit lumina,
Vbi Bartelotta somniat soaviter,
Vbi Bartelotta lenis expergiscitur,
Et te strepentem, te volantem cominus
Invitat ad se. Tu legenti seria,
Tu tu legenti mobiles Hyla faces,
Heroidumque masculas epistolas,
Aßistis unus. exulisque dum legit
Batonis ausus, ales alas concutis,
Favesque Cattho. Proh, volucrum numina,
Quae, quanta, qualis parvuli sors passeris.
Iam passer esse fulminum speret pater,
Coelumque mutet passeris cubilibus;
Queis Bartelotta vivit, ambulat, sedet.
Iam passer esse Phoebus, hanc Daphnen velit.
Et passer esse Phtius, hanc Briscica.
Et passer esse pastor, illam Tyndarin.
Et passer esse Mars, &illam Cyprida.