# Poemata. Vol. 2 337

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, D. IOHANNEM HELMONT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/337

Curare, vel quae suggerit mortalibus
Dispar voluptas. Consulis nostri lares,
Avunculorum tecta, matris provida
Vidi penates, villicos, novalia.
Vbi consul urbis liber à negotiis.
Vix nata rura bobus exercet suis.
Vbi consul hortos ordinat, ponit pyros,
Salicesque lentas, fraxinos quincuncibus
Disponit aequis, & virentes adspicit
Spatiis decoris arborum tot ordines.
Vbi consul amplis educat vivariis
Genus natantum. & frena mordenti
domos
Aptat caballo. qualis olim creditur
Duros Latinus Imperator vomere
Fregiße sulcos, & famem cordatior
Sedasse mensae vilioris serculo.
Haec vita nostra est. excipit curas quies.
Gaudet remitti, publico si quis vacat,
Suusque gestit esse, quisquis omnium est.
Haec Laeliorum vita, talis Tullis
Fuit receßus. sic Catones maximi
Vixere quondam, cum fatigatis darent
Villae levamen, Formiae vel Tusculum
Vel ipsa Circes imminens mari domus.
At tu recentis chare lustrator soli
Helmonde, si vis commodis ruris frui,
Nec vanus esse praedii cultor tui;
Magni benignam numinis stupe manum,
Quae vis creatrix rura tot mortalibus
Donarit aegris. quis labor tot fluctibus
Subduxit agros, fabricaverit solum,
Terrasque nutu portet immensas suo.
Hic cerne, nobis ut ministret Cynthius,
Sororque Phoebe & siderum fixae faces.
Mirare ventos, aëris purgamma,
Mirare pluvias, lapsa coelo flumina,

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
