Latin
ORATIO DANIEL
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Excipe, quos querulo fundimus ore sonos.
Neve precor tanti regis subscribe furori;
Sit satis Assyrii Principis ira mihi.
Tu Deus Isacidum toties pro gente stetisti,
Cum Pharios ultrix mergeret unda duces.
Tota tibi patuit Canaan, conceßit Idume,
Quotque aderant, hostes tot cecidere tui.
Saepè ferox petiit Iessaeum Saulus alumnum,
Sapius ille tuo numine tutus erat.
Ingreditur medios pietas secura per ignes,
Nec poterant flammae vel nocuisse faces.
Te cecinere viri: rabidâque intacta favillâ,
Tunc fuit in laudes lingua diserta tuas.
Respice mes famulique tui miserere creator:
Subveniant fatis altera sata meis.
Quam ferus est Assur, tam sis mihi mitior illo,
Perdere quem vellet, ne periisse velis.
Orat opem Damel, vastum demissus in antrum,
Et media veluti de Styge verba facit.
Vndique me Libyci terrent immane leones,
Et tet Marmarici monstra stupenda soli.
Iam timeo rictus, &murmura saeva ferarum,
Lumina sunt oculis ista tremenda meis.
Terribilesque jubas, atque ora famelica cerno,
Quaeque rigent toto spuma cruorque specu.
Iam metuo villos, &tentae verbera caudae,
Quaeque meo recubant barbara membra thoro.
Hic mihi terrificis aliquis rugitibus instat,
Hic alius tunicâ contegit ora mea.
Ille truces capiti dentes, hic admovet ungues, Lambit &imbelles horrida lingua manus. Cum subeun pugnae; cum bella immania surgunt, Quam metuo, ne mox disacerandus agar! Nec mihi tuta quies: omnes vigilamus in horas,
Et placidus tenero corpore somnus abest.
Atqueego dum nequeo, laetor dormire legnes,
Et recreat miserum, tunc timuisse minus.
Vivimus hos inter comites: hac vivimus aula:
Istaque supplicio scena parata meo est.
Sanguine cancta madem: &squallent timina tabo. Quaeque famem nequeant ossa domare, jacent. Tu Deus indomitis compesce leonibus irus, Ingentesque tuo numine frange minas. Tu loquere: &rabies stomachi sedata fatiscet, Induet &mores bellua jussa novos. Non sortuna reum, non sors facit illa nocentem, Ista tuus fidei pramia cultor habet.