# Poemata. Vol. 2 389

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, CATHARIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/389

Non spes iniquas fovit. illa possedit,
Quae tribuit aether; pauperesque solata
Benigna dextras, alteri fuit dives.
Hoc timuit unum, displicere consorti.
Hoc voluit unum, perplacere consorti.
Hoc esse studuit, esse quod videbatur.
Cultus honesti, non vagantis à sorte.
Vocis modestae, non euntis à vero,
Gressus decori, non euntis à recto.
Hoc Francofurta pignus, hanc facem mundo,
Hanc Moene Batavis Schonckioque donasti.
Cui stemma virtus dignitasque majorum
Avita scripsit; elegansque doctrina,
Humanitatis lima, plebe secrevit.
Amice Schoncki, si dolere me perfers,
Et condolere serio tua sorti;
Sum pars doloris. lachrymaque, quas funde,
Tuis inerrant; quique ta pramit dolor,
Tangit sodalem, pristinique convictus
Memorem poëtam. mutua est amicorum
Fortuna. moret, gaudet in vicem quisquis
Venerandum amici & dulce nomen usurpat.
Nunc forte pectus, teque grandibus muni
Causis quietus. Numini geras morem,
Cui cuncta parent. stat trabalibus clavis
Lex scripta lethi. mortis hora cunctorum est,
Eademque vitae. singuli damur mundo,
Vt hospites reddamur. incubant Parca
Hac lege natis. occidit tibi conjunx,
Sed non Tonanti. deficit parens proli,
Et haec parenti sorsan. (omen averte
Aeterne rector) perditam cave credas,
Praemissa tantum est. cur dolere vis? salva est. Miserescere aequum est. si reposcis exstinctam, Avertis astris, invidesque felici. Non moritur illa, quae Deo Redemptori Fidem probavit, conscientiam terris. Non moritur illa, quam profundius servas, Quae vivit in te. ô quanta spes resurgentum est.
Quàm post videbis, tot malis manumissam,
Plenamque Christo, & pulchrius triumphantem.
Haec saepe tecum, sape cogita solus,
Luctumque magnis frange fortis exemplis.
Sic te dolentem vincis, expedis mentem
Mortalitatis nube, sic domas Fatum.
In obitum MARIAE Filiolae Ejusdem, triduo post matrem exstinctae, & eodem, cum matre, fratre & sorore praemortuis, tumulo Vitra ecti clausae. Ic tumulus matrem pariter prolemque recondit. Nec potuit genitrix sola, nec illa mori. Rara urnae facies. tribus hîc circundata natis,
Quas peperit, servat mertua mater opes.
Causa uno sobolesque loco coiere. nec unus
Quae conjunxit Amor, terra diremta cupit.
Ad Illustrissimum virum

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
