Latin
ELEGIAXV
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Plus Superùm potuere mina. capo, magne creater, Obsequio tantum dedita membra tuo. Corpora quae lacerat lictor, tu tota creasti; Reddimus hac eadem jam mutilata tibi. Cùm nihil ipsa forem, fecit tua dextra quod essem; Colliget haec artus post mea fata meos. Impietas, discinde manum: mihi secula reddent Altera; nec flammis desinet esse tuis. Scinde pedes: citius cunctos penetrabimus orbes. Dum miseram prohibes ire, volare facis. Exime, quae Superùm cecinit praeconia, linguam. Accinet autori mox rediviva suo. Exue me proprio nudatam tergore matrem: Hac iterum coeli filia pelle tegar. Frustatim laniasse quvat: sed tota resurgam, Tota loquar sceleri verba severa tuo. Hos mihi relligio reddet servata triumphos, Et vitum pietas intemerata dabit. Vos quoque, vos septem nostro de sanguine nati, Respuite invisas, pignora chara, dapes. Displiceant epulae, quae displicuere Tonanti. Nec violet patrum jussa priora nepos. Non ego percantes, infartaque viscera porcam, Aut rea flagitii nomina mater amem. Plus ege discerptos mater venerabor; &ille, Regia qui fugit crimina, natus erit. Ah, miseros jam flamma coquit. miserere tyranne, Redde meos, sobolem rex mihi redde meam.