# Poemata. Vol. 2 411

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, ENCHVSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/411

Pocula cum siccae peterent Achelota fauces,
Et tamen haec eadem pocla negaret ager.
Dicite mille feras, vestigia mille ferarum,
Et quae mille suis vidimus antra locis.
Dicite quaesitam magno molimine pradam,
Dicite decursae jugera multa viae.
Omnia Hamadryades cum dicitis, ista silete:
Nulla quod in toto sit fera capta die.
In Taurum hospitem.
CAure pater, tecum tecto cur claudor in uno?
An quia vis mores me didicisse tuos?
Ah didici: multaque pater jam prole saluter:
Tempus erit mores dedidicisse tuos.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
