Latin
GERARDVM THIBAVTIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 412
Unproofread scanNot analysed yet
Illustriss. Penbrociae Comiti
à Secretis.
Aurea grandiloquum cinxerunt serta Maronem.
Inque tuis lusit laurea, Naso, comis.
SVilis honoratum redimivit laurea Flaccum.
Non aliud precium (crede) Catullus habet.
Laurea mellito gracilis decreta Melisso est,
Lauriger Ausonio sub duce Strozza fuit.
Talia cantanti cesserunt dona Secundo,
Talia Lotichii pramia Musa resert.
Laurigerum modulans Auratum Sequana vidit,
Cum folia &frondes munera vatis erant.
Oldisvvorthe, mea melior fortuna Camoena est:
Circundant humeros aurea serta meos.
Errarunt veteres, nunc erravere Britanni:
Nobilius precium vilior autor habet.
In Laurentium aedium multarum
archi tectum.
Iruit, adificat toto Laurentius anno,
Et tamen in tota poßidet urbe nihil.
Centum tecta locat, famaqe opulentus habetur,
Quasque suas jactat, debet egenus opes.
At postquam factus celebris cornicula Flacci est, Risit ob has ipsas ingeniosus opes. Quae sortuna rapis, non haec mihi surripis, inquit.