Latin
GILBERTI IACCHAEI
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 418-2
Unproofread scanNot analysed yet
GILBERTI IACCHAEI, Philosophiae Professoris celeberrimi. COnditur hoc tumulo magni fucundia Scoti, Linguaque, sed posthac non habitura parem. Immoriturque isto rerum Sapientia busto, Quosque viri, cineres hos ait esse suos. Claudit Socraticos tellus Argiva magistros, Clara Stagiraeum Cecropis ora senem. Ausonio recubat Samius sub littore doctor, Eoosque tegunt Persica regna patres. Sunt Druidum Gallis, sunt docta cadavera Nilo, Et sua Aquinatem terra Bedamque capit, Atque alibi adverso Cardani Casare manes, Semideosque tenet nobilis urna duos. Qua Quos omnes, Gilberte, tuo dum pectore clausos Subtrahis Auriacae, te moriente, Scholae: Illorum pariter tumulos ac busta videmus, Quaeque tuo flagrant prisca Lycea rogo. Sic dum justa facit Batavus, se flere fatetur Funera funeribus tot sociata tuis. Quin foetus claris rerum doctoribus unus Dum moreris, cogis secula multa mori. In ejusdem morbum cum mentis ac linguae stupore conjunctum. Visquis in hoc fragili praclaram corpore mentem, Et velut à magno Numine numen habes: Ingenio ne side nimis: facundaque quamvis Sit tibi, coelestes vox veneretur opes. Aethereae mentis non delassata potestas, Oraque in argutos praecipitata sonos, Ingenii vigor, &virtus contermina coelo, Cuncta simul dominum destituere suum. Ne fari tam grande putes. ne, noscere verum, Materres laudis sit speciosa tuae. Quod loquimur, sapimusque, Dei est. si jusserit idem, Ilicet elinguis stultaque turba sumus. Amplissimo &eruditionis fama illustri Viro HVGONI GROT Cum Hymnum suum in Christum illi transmitteret autor. Vi prius aequoreis vates demersus in undis Materies sacri carminis ampla fuit: Si vacat, ingentis praeconia perlege Christi, Quodque salutiferum jam modulamur opus. Non hîc discordes, vario sub judice, voces, Aut malè dissuta nomina pacis habes. Hoc canimus, quodcunque piis commune putamus, Rixantesque queant asseruisse scholae. Non abit in partes mea pagina. dictat Iesum, Qui potuit mundo conciliasse Deum. Sustulit has partes, Groti facunde, Redemptor, Ne faceret partes turba redempta novas. In cubile Doctoris