Latin · Elegiac couplet
RACHEL
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 42
Unproofread scanNot analysed yet
Oscula vulneribus, jam basia figo labellis,
Effigies miseri cernitur una rogi.
Abluitur sanies, &quod latus hauserat ensis,
Occupat officiis obsequiosa manus.
Haec est Abramidos natum plorantis imago,
Sic ira videor posse placere tua.
O utinam tanti sceleris spectator adesses,
Herodisque oculis conspiceretur opus!
Induerem furibunda virum, jamque ora tyranno
Femineus posset dilacerare furor.
Et quererer coram, propiusque irata minarer,
Quaeque ferat secum frusta cruenta darem.
Et qui Sidonio totus discumbit in ostro,
Impia sanguineis tingeret ora notis.
Purpuraque hunc ipsum biberet vesana cruorem,
Signaque saevitia cerneret ista suae.
Improbe, (sic loquerer) tibi non mansuescere docta
Mater, at immani tigride nata fuit.
Vberaque admorunt Hircanae dira leaena,
Aut si quid sitiens Africa pejus habet.
Latrantesque inter scopulos &saxa Charybdis,
Edocuit mores horrida Scylla suos.
Saevior Antiocho es, dominoque ferocior illo,
Qui rabido sacros torruit igne viros.
Quid puer hic meruit, tam paucis editus horis?
Qui potuit sceptris noxius esse tuis?
Prima dies vitae, mortis fit prima cruenta,
Et moritur lucis nescius ipse sua.
Nec te vagitus, nec seminei ululatus
Flectere, non lachryma, non potuere preces.
Non teneri infantis risus, sine fraudibus aetas,
Membraque non ullo contemerata malo.
Quin meus arrisit mißis latronibus infant,
Autoresque sua nesciit esse necis.
Risit, &ut gladios vidit fulgere coruscos,
Credidis ista sibi gaudia pesse dari.
Cur miserum genui? vel cur improvida nupsi?
Cur steriles coelum non dedit esse sinus?
Non hos te, fili, in casus, &fata tulissem;
Esset ut exitio vita parata tuo.
Triste patris nomen, nomen miserabile matris,
Flebile plus nostro nomine, nate, tuum.
Nec tamen aut genitrix ultrà genitorque supersunt;