Latin
STAPEL
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 421
Unproofread scanNot analysed yet
Valis laurigeras, victricia tempora, frontes
Exhibuit populis urbs Tiberina
suis,
Seu fusum fuit illud opus, seu malleus artis
Autor adoratos preßit in are Duces:
Talis apud Batanos veteres Hugenius artes
Reddit, &hoc seclo deteriore sapit.
Ingenium nuper torni rapuere, rotaeque,
Et phialam doctae disposuere manus.
Ipsa suas stupuit formas mutabilis arbor,
Lignaque tum poterant plus placuisse sibi.
Iam coeptis animosa suit mens ista metallo
Incubat, atque novis artibus ara domat.
Dextera Praxitelis, Polycleti industria, solers
Mentor in hoc uno nunc coiere vtro.
Adspice coelato nostratem Caesara plumbo,
Adspice, materiam nobile vincit opus.
Quos timuit vultus Germania, Gallus, &Aser.
Quos timuit vultus Roma superba, vides.
Constantine, tibi Carolum debemus. at illum
Fingere tu solus cum ratione potes.
Scilicet ingentem qui Caesara nomine reddis,
Hoc titulo proprios reddis in aere Deos.
In effigiem