Latin
CONSTANT. HVGENIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 438
Unproofread scanNot analysed yet
Austriacas alibi lassat Olinda manus.
Magnanimus trepidum Gustavus provocat Istrum.
Nec minus Hesperias Gallia sorbet opes.
Quid bellare times? laxant aeraria cives.
Pauperies belli conditione placet.
En domus, en noster geminat stipendia fundus,
Officioque favent rura benigna suo.
Quod caput est, damnat tali sub Principe Mavors
Otia, nec segnes vult periisse dies.
Arma, duces, litui, rorantes sanguine campi,
Telaque fortunae sunt magis apta mea.
AEro
Aere ciere viros jam tempus postulat &res. ciρηνηs Batavus non volo, bella volo.
Pro Induciis.
Vr bellatrices acuis, mi Belga, sarissas?
Atque iterum irato caßis &hasta placet?
Nec formidati terrent te sceptra Philippi?
Regnaque per cunctas imperiosa plagas.
Viceris Occiduum, restat dominator Eous.
Quo steteris coeli cardine, pugnat Iber.
Quas tibi civis opes, illi peregrina ministrant.
Quasque domi censes, invenit ille foris.
Immensi fundunt illi sestertia montes.
Longaque bellorum pabula saxa vomunt.
Perpetuisque scatet locuples radicibus aurum,
Quod tibi nostra dolens praebet &aegra manus.
Si, vicisse, juvat; tecum Fortuna jocatur.
Cum favet haec, vultum decipientis habet.
Bis vicit, qui victor amat concedere victo.
Saepè animus laso major in hoste fuit.
Pugnandum est, ne sit semper pugnare necesse.
Pacem nec supplex postulo, nec renuo.