Latin
RACHEL
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguine permixta lachryma per tecta fluobant, Et duplex gladios tinxerat unda feros. Vidi ego, quae fugiens per inaccessas ambages Pracipiti mulier sederat alta domo. Vidi ego, quae puteos sobolem demisit in ipsos, Immunem hunc gaudent cadlibus esse locum. Vidi ego, quae sylvis latebrisque recepta ferarum, Plus faciles illic senserat esse feras. Atque aliqua, ut potuit palmarum frondibus abdi, Arboreis texit pignora chara comis. Saviit in reliquam crudelis dextera turbam, Et meus, hen, periit casus ab ense purr. Hunc adigas, dixi, mea per praecordia, miles, At soboli clemens obseero parce mea. Me ferias matrem, minus hîc crudelis haberis, Istaque mors nobis muneris instar erit. Ille tamen teneris atrox cervicibus instat, Ceis rabidus pavidum vastat ovile lupus. Quosque ego mox fovi, furibundus dissecat artus, Ferrea nec poterant corda movere preces. Sic mihi posteritas, venturorumque nepotum Spes ruit, atque animo damna futura sequor. Hoc fuit, hunc dixit mihi nox praesaga dolorem,