# Poemata. Vol. 2 442

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, IVSTI REISENBERGII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/442

Otia cum lentam traherent tibi languida vitam, Pigraque plus pigrum duceret hora diem, Ipsa Venus caruit stimulis & lentus amasti, Et conjunx potior pars in amore fuit. Iam tua cum volitent extremos jussa per Indes, Et verbis egeant extera regna tuis, Altera progenies non inficianda parenti Nascitur, & melius te probat esse virum. Macte animi. sic perge pater, sic perge Senator Consuluisse viris, progenuisse viros. In nummum Triumphalem victae Sylvae Ducis, ab ARNOLDO BVCHELIO missum. Vm tibi devictum, Bucheli doctißime, Scaldin Mittimus, & valida carbasa capta manu, Tu mihi devicta pulcherrima moenia Sylva, Et sculptum pulchro mittis in aere Ducem. Permutamus opes gemini. dat Palladis alter, Exuvias Indi divitis alter habet. Quod Sylva est jam nostra, uni debemus Olympo. At mea quod Sylvam poßidet arca, tibi. Ad eundem. Valis in augusto Princeps stat fulgidus aere, Victaque sub pedibus Martia Sylva jacet, Castraque, belligerique Duces, vexilla, cohortes, Et conculcati flebile Martis opus: Talis in hoc ipso, Bucheli, mihi fingeris are, Sub pedibus Ditis castra videre tuis, Et Phlegethentaas miles calcare phalangas, Et Christum intrepida relligione sequi. Cin Concedant urbes Ducibus. quin tempora circum Sapius Auriaci bellica laurus eat. Cum titulis marcent lauri. plus vicerit ille, Pramia cui coelum non peritura parat. In filiolum

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
