# Poemata. Vol. 2 443-2

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, A. DOMINICI LEEVWARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/443-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/443-2

Vm misero occultus laceraret corpora tortor,
Parsque mei in poenam suppliciumque foret:
Luctabar vitaeque inter mortisque dolores,
Et mihi quae vita, spes quoque mortis erat.
Haerebant solitae clausis syphonibus undae,
Visceribusque lutens calculus hostis erat.
Quem simul ac solers Sabauti dextra magistri
Sustulit, & visa est certior esse salus;
Extinguor, liberque malis adscribor Olympo,
Atque opifex operi condolet ipse suo:
Sic puero inversis fluxerunt tempora satis,
Vitaque mors, contrà mors mihi vita fuit.
In Praetorium
BARDESIANVM, quod HEYLOAE visitur. Ircum terra patet, circum patet aequor & unda.
J. Hinc inde Almerius Caninesasque jacent.
Alluit & placido me pulsat Scermera fluctu,
Et lateri juncta est Heyloa parva meo.
Otia quae Domino, Batavo jam praebeo vati.
Bardesi pariter Pieridumque domus.
Ampla licet celsas attollant atria turres,
Ingenio demini sum minor una mei.
EFI
EPIGRAMMA in Laudem Nobilissimi viri
HVYGENS. centurionis fortissimi.
CRedite victores Belgae, quid mascula virtus,
Proque suis poßit Martia dextra socis.
Militat & patriam magnis Hugenius ausis
Asserit, & forti dat documenta manu.
Seu cum nocte tuos scandit Vesalia muros,
Et medio pugnans concutit arma soro.
Sive per aequoreos hestilia carbasa fluctus
Disiicit, & mediis belliger audit aquis.
Iam Ducis officium, jam partes militis implet, Et quodcunque suis imperat, ipse facit. Posteritas agnosce Ducem. qui judice terra, Et pariter pelago judice victor ovat.
IN OBITVM Nobilissimi viri
GVILIELMI BARDESII,
Domini in VVarmenhuysen.
Ardesi generose, jaces. jacet illa virilis
Gloria & ingenii nobilioris honos.
Nec sperata Venus, nec Di juvere penates,
Nec patriis fulgens Heyloa porticibus.
Deseruere simul dominum fundique laresque,
Et medias inter busta parantur opes.
Efferris, qua terra tua est. quaque illa, recumbis. Atque eadem vivi, quae morientis erat. Iugera tot tumuli spatio metiris & urna, &t brevior campos claudit arena tuos. Tarri

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
