Latin
A. DOMINICI LEEVWARTI
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 445
Unproofread scanNot analysed yet
II.
Turrigerasque arces &tecta minantia coelo
Despicis, &jußis subdita rura tuis.
Nos tamen ereptum peracerbo funere nobis
Flemus, &ad cineres talia verba damus:
Quem speciosa suis Alcmaria sovit in ulnis,
Cui Batavum circa pectora pectus erat,
Cujus in ore lepos, inerat facundia verbis,
Quem Charis &Pallas dixerat esse suum.
Quem frater, quem chara soror dilexerat unum,
Occidit, &thalami spem locat in tumulo.
Mortales sapite &vitae subducite summam.
Cum morimur, superest dicere cuique, fuit.
In libros Medicos
ACVT
Hispani.
Redimus, haud solos Hispania sufficit hostes.
Nec Batavûm terris semper iniqua nocet.
Qua toties gladios, nunc ecce Machaona mittit,
Atque aliqua nobis non nocuisse cupit.
Scilicet Hesperiis veniens Zacutus ab oris,
Ad leges Lachesin cogit adesse suas.
Et formidati protendens tempora fati
In populos aliquid cum Iove juris habet.
Quin jam nascentes abeunt in secula libri.
Scriptaque posteritas quae studiosa leget.
Seu generosa novos stringit censura magistros, Seu Coum recoquit pagina docta senem. Belga, tibi faciles aude promittere soles, Manat ab adverso jam tibi vita Tago.